- ENTHRONISTICUM
- ENTHRONISTICUMin Ecclesia Rom. dicebatur olim pensio, quam non Clerici modo, sed et Epp. beneficiorum ac Episcopatuum possessionem adituri, solvere tenebantur, ex Graeco ενθρο νιςτικὸν, ab ενθρονίξειν, Macer. in voce Xenium. Vide quoque supra Cathedra infra insinuativum et Inthronisticum, item in voce Mutationes. Sic Inthronisticae, Graece Ε᾿νθρονιςτικαὶ, dictae sunt Literae, quae Synodicae alias, quibus Epp. praesertim magnarum Sedium, cum in sede Episcopali collocarentur, de onere sibi imposito, et fide, quam confiterentur, alios Episcopos certiores faciebant. Quae, si orthodoxam confessionem continerent, literis ἀντισυνοδικαῖς seu ἀμοιβαίαις excipiebantur: sin doctrinam exhiberent, a vera fide alienam, reiciebantur, ab Epp. Catholicis, et ab iis tantum recipiebantur, qui eiusdem erant sententiae. Cuiusmodi literas Severus Patr. Antiochenus ad omnes Patriarchas misit, quae Alexandriae quidem receptae, a reliquis reiectae sunt, quod in eis Severus anathema diceret Synodo Chalcedonensi etc. Vide Evagr. l. 4. c. 4. et Nicephor. l. 17. c. 2. plura vero hanc in rem, apud Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theol. l. 3. c. 16. §. 4. et Suicer. Thesauro Eccl.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.